- PASIPHAE
- PASIPHAEfilia solis, Minois Cretae Regis uxor, quam fabulae ferunt Tauri amore captam fuisse, Daedalique operâ, quae ligneae eam vaccae inclusit, voti compotem factam Minotaurum peperisse, media parte hominem, reliquâ Taurum referentum: quod monstrum postea in Cretensi Labyrintho Theseus dicitur interfecisse, Ariadnes ope adiutus. Servius Minois scribam tradit nomine Taurum, cum Pasiphae mutuô eius amore captâ, in Daedali aedibus concubuisse, expletisque legitimis mensibus gemellos peperisse; quorum alter Minos, alter Tauro scribae similis exstiterit, indeque factum esse locum fabulae, ut Pasiphae monstrum biforme traderetur peperisse. Vide Natal. Com l. 6. c. 5. Virg. Aen. l. 6. v. 24.Hic crudelis amor tauri, suppostaque furtePasiphae, mistumque genus, prolesque biformis,Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae.Idem Ecl. 6. v. 46.Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.Propert. l. 2. Epigr. 32. v. 57.Uxorem quondam magni Minois (ut aiunt)Corripuit torvi candida forma bovis.Idem l. 3. eleg. 18. v. 11.Testis Cretaei fastus quae passa iuvenci,Induit abtegnae cornua falsa bovis.Idem l. 4. eleg. 7. v. 57.Una Clytaemnestrae stuprum vehit, altera CretaePortat mentitae lignea monstra bovis.Vide Plut. in Theseo. Plat. in Minoe, Palaephatum, c. 2. Hyginum, Fab. 40. etc. Silius Ital. l. 8. v. 472.Hinc genus orditur Minos, immistaque tauroPasiphae. ——— ———Inter alia spectacula Romae exhibitus est hic Pasiphaes nefandus cum tauro concubitus. Martialis epigr. 5. de Spectac.Iunctam Pasiphaen Dictaeo, credite, tauroVidimus; accepit fabula prisca fidem.Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.